et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce
volumen volans
et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen
volans longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem
cubitorum
et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super
faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est
iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur
educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum
furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et
commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius
et lapides eius
et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me
leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur
et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et
dixit haec est oculus eorum in universa terra
et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens
in medio amphorae
et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae
et misit massam plumbeam in os eius
et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres
egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi
alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum
et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istae deferunt
amphoram
et dixit ad me ut aedificetur ei domus in terra Sennaar et
stabiliatur et ponatur ibi super basem suam